monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 22
Sicque Filius Dei a multis et admirandis signis in toto terrarum orbe manifestatus est ex Patre secundum divinitatem ante tempora ineffabiliter genitus fuisse, et post in tempore secundum humanitatem mirabiliter incarnatus esse ex Virgine, ita quod corda omnium haec audientium horrore et tremore nimio sint concussa, et quod vana ac fallacia opera quae secundum voluptates suas fecerunt, ad nihilum in eis per contemptum mortis sint redacta vero verbo Dei testimonium sanctae Trinitati atque vivificae salvationi quae fit per aquam regenerationis ad vitam reddente, ut dilectus Ioannes in verbis exhortationis suae ostendit dicens: Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas, quia tres sunt qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt.